- TRIBULUS
- TRIBULUSGraece τρίβολος, an a τρίβω verbo, an quasi τριβέλης, ex nominibus τρεῖς et βέλος, quod tres cuspides habeat, vel quod trifariam feriat, vel a triangulari forma? herbae spinosae genus, de quo Plin. l. 18. c. 17. Lolium et tribulos et carduos, lappasque, non magis quam rubos, inter frugum morbos potius, quam inter ipsius terrae pestes numeraverim. Et l. 21. c. 16. Tribulus non nisi in palustribus nascitur, dira res alibi: iuxta NIlum et Strymonem amnes excipitur in cibis, inclinatus in vadum, foliô ad effigiem ulmi, pediculô longô. Inde stimulus ferreus formae tetragonae, qui quamcumque in partem incubuerit, aculeum semper infestum protendit. Cuiusmodi tribulos, qui alias murices, quod vide, in bello saepe sparsos, docet Salvianus, l. 6. Exercitus pugnaturi ea loca, per quae venturas hostium turmas sciunt, aut foveis intercidere, aut sudibus praefigere, aut tribulis infestare dicuntur: ad quem locum vide Rittershusrum, et plura hanc in rem apud Budaeum, Annotat. ad Pandect. Iust. Lipsium, Poliorcet. l. 2. c. 2. et l. 5. c. 3. Stewechium ad Vegetium, l. 3. c. 24. et Freinshemium ad Curtium, l. 4. c. 13. n. 36. Atque sic vocem τρίβολος quoque Leo in Tacticis usurpat, c. 11. §. 28. 46. c. 14. §. 45. et c. 19. §. 56. At τρίβολος, apud Auctorem incertum post Theophanem, in Leone Armenio, p. 434. et tribulus, apud Iac. Vitriacensem, Hist. Orient. l. 3. Matth. Parisium, A. C. 1099. aliosque medii aevi Scriptores, machina bellica est, quae alias Trebuchetum, Car. du Fresne in Glossar. Vide supra in hac voce. De tribula vero seu tribulo, instrumento rusticano, quô grana exteri nonsuevêre, vide itidem in vocibus Grana, item Traha.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.